Ritchie's Fabulae Faciles , page 18 by John Kirtland
<< Return to Title Details & Download19
;nátú déstitit. Deinde arborés succídere et ígnem accendere cónstituit. Hóc celeriter fécit, et postquam lígna ígnem comprehendérunt, face árdente colla adússit, unde capita exoriébantur. Nec tamen sine mágnó labóre haec fécit; vénit enim auxilió Hydrae cancer ingéns, quí, dum Herculés capita abscídit, crúra éius mordébat. Postquam mónstrum tálí modó interfécit, sagittás suás sanguine éius imbuit, itaque mortiferás reddidit.
23. _THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG_
Postquam Eurystheó caedés Hydrae núntiáta est, mágnus timor animum éius occupávit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sé referre; nóluit enim virum tantae audáciae in urbe retinére. Híc autem cervus, cúius cornua aurea fuisse tráduntur, incrédibilí fuit celeritáte. Herculés igitur prímó vestígiís eum in silvá persequébátur; deinde ubi cervum ipsum vídit, omnibus víribus currere coepit. Úsque ad vesperum currébat, neque nocturnum tempus sibi ad quiétem relinquébat, frústrá tamen; núlló enim modó cervum cónsequí poterat. Tandem postquam tótum annum cucurrerat (ita tráditur), cervum cursú exanimátum cépit, et vívum ad Eurystheum rettulit.
24. _FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR_
Tum véró iússus est Herculés aprum quendam capere quí illó tempore agrós Erymanthiós vástábat et incolás húius regiónis mágnopere terrébat. Herculés rem suscépit et in Arcadiam