20
profectus est. Postquam in silvam paulum prógressus est, apró occurrit. Ille autem simul atque Herculem vídit, statim refúgit; et timóre perterritus in altam fossam sé próiécit. Herculés igitur laqueum quem attulerat iniécit, et summá cum difficultáte aprum é fossá extráxit. Ille etsí fortiter repúgnábat, núlló modó sé líberáre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vívus relátus est.
25. _HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE_
Dé quartó labóre, quem suprá nárrávimus, haec etiam tráduntur. Herculés dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiónem vénit quam centaurí incolébant. Cum nox iam appeteret, ad spéluncam dévertit in quá centaurus quídam, nómine Pholus, habitábat.
Ille Herculem benígné excépit et cénam parávit. At Herculés postquam cénávit, vínum á Pholó postulávit. Erat autem in spéluncá mágna amphora vínó optimó repléta, quam centaurí ibi déposuerant. Pholus igitur hóc vínum dare nólébat, quod reliquós centaurós timébat; núllum tamen vínum praeter hóc in spéluncá habébat. "Hóc vínum," inquit, "mihi commissum est. Sí igitur hóc dabó, centaurí mé interficient." Herculés tamen eum inrísit, et ipse póculum víní dé amphorá hausit.
26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS Simul atque amphora aperta est, odor iúcundissimus undique diffúsus est; vínum enim suávissimum erat. Centaurí nótum odórem sénsérunt