21
et omnés ad locum convénérunt.
Ubi ad spéluncam pervénérunt, mágnopere írátí erant quod Herculem bibentem vídérunt. Tum arma rapuérunt et Pholum interficere volébant. Herculés tamen in aditú spéluncae cónstitit et impetum eórum fortissimé sustinébat. Facés árdentís in eós coniécit; multós etiam sagittís suís vulnerávit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae ólim imbútae erant. Omnés igitur quós ille sagittís vulneráverat venénó statim absúmptí sunt; reliquí autem ubi hóc vídérunt, terga vertérunt et fugá salútem petiérunt.
27. THE FATE OF PHOLUS Postquam reliquí fúgérunt, Pholus ex spéluncá égressus est, et corpora spectábat eórum quí sagittís interfectí erant. Mágnopere autem mírátus est quod tam leví vulnere exanimátí erant, et causam éius reí quaerébat. Adiit igitur locum ubi cadáver cúiusdam centaurí iacébat, et sagittam é vulnere tráxit. Haec tamen síve cású síve cónsilió deórum é manibus éius lapsa est, et pedem leviter vulnerávit. Ille extempló dolórem gravem per omnia membra sénsit, et post breve tempus ví venéní exanimátus est. Mox Herculés, quí reliquós centaurós secútus erat, ad spéluncam rediit, et mágnó cum dolóre Pholum mortuum vídit. Multís cum lacrimís corpus amící ad sepultúram dedit; tum, postquam alterum póculum ví