< previous  next > 

30

s tránsíre, ut in Ítaliam bovés ageret; rés tamen summae erat difficultátis. Hí enim montés, quí últeriórem á citerióre Galliá dívidunt, nive perenní sunt téctí; quam ob causam neque frúmentum neque pábulum in hís regiónibus invenírí potest. Herculés igitur antequam ascendere coepit, mágnam cópiam frúmentí et pábulí comparávit et hóc commeátú bovés onerávit. Postquam in hís rébus trís diés cónsúmpserat, quartó dié profectus est, et contrá omnium opíniónem bovés incolumís in Ítaliam trádúxit.

42. CACUS STEALS THE OXEN Breví tempore ad flúmen Tiberim vénit. Tum tamen núlla erat urbs in eó locó, Róma enim nóndum condita erat. Herculés itinere fessus cónstituit ibi paucós diés morárí, ut sé ex labóribus recreáret. Haud procul á valle ubi bovés páscébantur spélunca erat, in quá Cácus, horribile mónstrum, tum habitábat. Híc speciem terribilem praebébat, nón modo quod ingentí mágnitúdine corporis erat, sed quod ígnem ex óre exspírábat. Cácus autem dé adventú Herculis fámam accéperat; noctú igitur vénit, et dum Herculés dormit, quattuor pulcherrimórum boum abripuit. Hós caudís in spéluncam tráxit, né Herculés é vestígiís cógnóscere posset quó in locó célátí essent.

43. HERCULES DISCOVERS THE THEFT Poster&oa

 < previous  next >