72
aacute;tus iánuam pulsávit, et foribus patefactís ab ipsá Circé benígné exceptus est. Omnia eódem modó atque anteá facta sunt. Cénam mágnificé ínstrúctam vídit et accumbere iússus est. Mox, ubi famés cibó dépulsa est, Circé póculum aureum vínó replétum Ulixí dedit. Ille etsí suspicátus est venénum sibi parátum esse, póculum exhausit; quó factó Circé postquam caput éius baculó tetigit, ea verba locúta est quibus sociós éius anteá in porcós converterat. Rés tamen omnínó aliter événit atque illa spéráverat. Tanta enim vís erat éius herbae quam Ulixí Mercurius dederat ut neque venénum neque verba quicquam efficere possent. Ulixés autem, ut eí praeceptum erat, gladió strictó impetum in eam fécit et mortem minitábátur. Circé cum artem suam nihil valére sénsisset, multís cum lacrimís eum obsecráre coepit né sibi vítam adimeret.
99. MEN ONCE MORE Ulixés autem ubi sénsit eam timóre perterritam esse, postulávit ut sociós suós sine morá in húmánam speciem redúceret (certior enim factus erat á deó Mercurió eós in porcós conversós esse); nisi id factum esset, sé débitás poenás súmptúrum ostendit. Circé hís rébus graviter commóta eí ad pedés sé próiécit, et multís cum lacrimís iúre iúrandó cónfírmávit sé quae ille imperásset omnia factúram. Tum porcós in &