< previous  next > 

73

in átrium immittí iussit. Illí dató sígnó inruérunt, et cum ducem suum ágnóvissent, mágnó dolóre adfectí sunt quod núlló modó eum dé rébus suís certiórem facere poterant. Circé tamen unguentó quódam corpora eórum únxit; quó factó sunt omnés statim in húmánam speciem reductí. Mágnó cum gaudió Ulixés suós amícós ágnóvit, et núntium ad lítus mísit, quí reliquís Graecís sociós receptós esse díceret. Illí autem hís rébus cógnitís statim ad domum Circaeam sé contulérunt; quó cum vénissent, úniversí laetitiae sé dédidérunt.

[Illustration: ULYSSES AND CIRCE]

100. AFLOAT AGAIN Postrídié éius diéí Ulixés ex hác ínsulá quam celerrimé discédere in animó habébat. Circé tamen cum haec cógnóvisset, ex odió ad amórem conversa omnibus precibus eum óráre et obtestárí coepit ut paucós diés apud sé morárétur; quá ré tandem impetrátá tanta beneficia in eum contulit ut facile eí persuásum sit ut diútius manéret. Postquam tamen tótum annum apud Circén cónsúmpserat, Ulixés mágnó désíderió patriae suae mótus est. Sociís igitur ad sé convocátís quid in animó habéret ostendit. Ubi tamen ad lítus déscendit, návem suam tempestátibus tam adflíctam invénit ut ad návigandum paene in&u

 < previous  next >