< previous  next > 

10

iacute;dit. Céterae Gorgonés statim é somnó excitátae sunt, et ubi rem vídérunt, írá commótae sunt. Arma rapuérunt, et Perseum occídere volébant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hóc fécit, statim é cónspectú eárum évásit.

6. _THE SEA-SERPENT_

Post haec Perseus in fínís Aethiopum vénit. Ibi Cépheus quídam illó tempore régnábat. Híc Neptúnum, maris deum, ólim offenderat; Neptúnus autem mónstrum saevissimum míserat. Hóc cottídié é marí veniébat et hominés dévorábat. Ob hanc causam pavor animós omnium occupáverat. Cépheus igitur óráculum deí Hammónis cónsuluit, atque á deó iússus est fíliam mónstró trádere. Éius autem fília, nomine Andromeda, virgó fórmósissima erat. Cépheus ubi haec audívit, mágnum dolórem percépit. Volébat tamen cívís suós é tantó perículó extrahere, atque ob eam causam imperáta Hammónis facere cónstituit.

7. A HUMAN SACRIFICE Tum réx diem certam díxit et omnia parávit. Ubi ea diés vénit, Andromeda ad lítus déducta est, et in cónspectú omnium ad rúpem adligáta est. Omnés fátum éius déplórábant, nec lacrimás tenébant. At subitó, dum mónstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimás vídit, causam dolóris quaerit. Illí rem tótam expónunt et puellam démónstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis

 < previous  next >