< previous  next > 

40

. Et si novissima natura longa itemque paenultima, sive natura sive positione longa fuerit, paenultima tantum acuetur, non inflectetur; sic, natura, ut Fidenae,

Athenae, Thebae, Cymae; positione, ut tabellae, fenestrae. Sin autem media et novissima breves fuerint, prima servabit acutum tenorem, ut Sergius, Mallius, ascia, fuscina, Julius, Claudius. Si omnes tres syllabae longae fuerint, media acuetur, ut Romani, legati, praetores, praedones.

Priscian thus defines the accents:

[Keil. v. III. p. 519.] Acutus namque accentus ideo inventus est quod acuat sive elevet syllabam; gravis vero eo quod deprimat aut deponat; circumflexus ideo quod deprimat et acuat.

Then after giving the place of the accent he notes some disturbing influences, which cause exceptions to the general rule:

[Keil. v. III. pp. 519-521.] Tres quidem res accentuum regulas conturbant; distinguendi ratio; pronuntiandi ambiguitas; atque necessitas....

Ratio namque distinguendi legem accentuum saepe conturbat. Siquis pronuntians dicat poné et ergo, quod apud Latinos in ultima syllaba nisi discretionis causa accentus poni non potest: ex hoc est quod diximus poné et ergó. Ideo poné dicimus ne putetur verbum esse imperativi modi, hoc est pone; ergó ideo dicimus ne putetur conjunctio rationalis, quod est érgo.

Ambiguitas vero pronuntiandi legem accentuum saepe conturbat. Siquis dicat interealoci, qui nescit, alteram partem dicat interea, alteram loci, quod non separatim sed sub uno accentu pronuntiandum est, ne ambiguitatem in sermone faciat.

Necessitas pronuntiationis regulam corrumpit, ut puta siquis dicat in primis doctus, addat que conjunctionem, dicatque doctusque, ecce in pronuntiatio

 < previous  next >