The Aeneid, page 101 by Virgil
<< Return to Title Details & Download102
senectae.
Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,
idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,
alma, precor, miserere;---potes namque omnia, nec te
nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;---
si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris,
si fratrem Pollux alterna morte redemit,
itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.'
Talibus orabat dictis, arasque tenebat,
cum sic orsa loqui vates: `Sate sanguine divom,
Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;
noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano iuvat indulgere labori,
accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
Sed non ante datur telluris operta subire,
auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit. Primo avulso non deficit alter
aureus, et simili frondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
si te fata vocant; aliter non viribus ullis
vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici---
heu nescis---totamque incestat funere classem,
dum consulta petis nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto:
sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore.<