159
aurea rubra.
`Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?
En,' ait et iaculum attorquens emittit in auras,
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur
horrisono: Teucrum mirantur inertia corda,
non aequo dare se campo, non obvia ferre
arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris,
nocte super media; tuti sub matribus agni
balatum exercent, ille asper et improbus ira
saevit in absentis, collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
Qua temptet ratione aditus et quae via clausos
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,
invadit sociosque incendia poscit ovantis
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,
atque omnis facibus pubes accingitur atris.
Diripuere focos; piceum fert fumida lumen
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris
avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
vocibus his adfata Iovem: `Da, nate, petenti,
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
[Pinea silva mihi, multos dilecta per annos]
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti