< previous  next > 

169

,
ingentisque tenent fossas et turribus altis
stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem
nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit,
excussi manibus radii revolutaque pensa.
Evolat infelix et femineo ululatu,
scissa comam, muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum, non illa pericli
telorumque memor; caelum dehinc questibus implet:
`Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae
sera meae requies, potuisti linquere solam,
crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum,
adfari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis
alitibusque iaces, nec te, tua funera mater
produxi pressive oculos aut volnera lavi,
veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
urgebam et tela curas solabar anilis.
Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra
et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,
nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta?
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela
conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
aut tu, magne pater divom, miserere tuoque
invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'
Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
it gemitus: torpent infractae ad proelia vires.
Illam incendentem luctus Idaeus et Actor
Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
increpuit; sequitur clamor caelumque remugit.
Adcelerant acta pariter testudine Volsci
et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona
non tam spissa viris. Telorum effundere contra
omne genus Teucri ac duris detrudere contis,
adsueti longo muros defendere bell

 < previous  next >