Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis

Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis
0
(0 Reviews)
Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis by Unknown

Downloads:

1,070

Share This

Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis
0
(0 Reviews)

Book Excerpt

vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.

2:2 Praecepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege.

2:3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.

2:4 Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.

2:5 Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.

2:6 Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi.

2:7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

2:8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod rece

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)