Latin Vulgate, Esther: Liber Esther (ver 2)

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther (ver 2)
0
(0 Reviews)
Latin Vulgate, Esther: Liber Esther (ver 2) by Unknown

Downloads:

815

Share This

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther (ver 2)
0
(0 Reviews)

Book Excerpt

ogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.

1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.

1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,

1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.

1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,

1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:

(1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)
Kimberly Packard
$0.99
$4.99