Catulli Carmina
procella, cum diua [+]mulier aries[+] ostendit oscitantes, 5 remitte pallium mihi meum, quod inuolasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam auita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas 10 inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues, uelut minuta magno deprensa nauis in mari, uesaniente uento.
XXVI
Furi, uillula nostra non ad Austri flatus opposita est neque ad Fauoni nec saeui Boreae aut Apheliotae, uerum ad milia quindecim et ducentos. o uentum horribilem atque pestilentem! 5
XXVII
Minister uetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae ebriosa acina ebriosioris. at uos quo lubet hinc abite, lymphae, 5 uini pernicies, et ad seueros migrate. hic merus est Thyonianus.
XXVIII
Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne c