Chemiam artibus academicis jure esse inserendam

Chemiam artibus academicis jure esse inserendam

By

0
(0 Reviews)
Chemiam artibus academicis jure esse inserendam by Hieronymus David Gaubius

Published:

1731

Downloads:

1,630

Share This

Chemiam artibus academicis jure esse inserendam

By

0
(0 Reviews)

Book Excerpt

certi resciatur. Haecque adeo sola superest indagandis corporum singularibus via retrograda; dum alteram illam, quae a priori haec investigat, humano ingenio imperviam prorsus Natura fecit et inaccessam. Sedulus hinc rerum scrutator experimentis prius quam ratiociniis insudat, sensuum adminiculo sua examinat objecta, horum peculiares animadvertit effectus, quos sponte sua vel praevio tentata consilio ediderint; corpora corporibus adplicat, rursumque ab invicem removet, ut, qui e solis, quique e conjunctis fluant motus, experiatur; tum vero ex hisce gnaviter collectis, sibique mutuo collatis quaesitam corporum naturam propriam et singulares dotes a posteriori demum determinare haud infelix praesumit. Nec sane ullo unquam tempore patuere clarius Naturae interiora, quam quo huic institum est tramiti: parum in Physicis profecere, hunc qui vel ignorarunt, vel neglexere scientes.

Sed ecce! dum Physicis totus inhaereo, lenissimo ipsius materiae quasi flexu, in intima Artis Spagyricae viscera me devolutum sentio:

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)