The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy

By

0
(0 Reviews)
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy by Anicius Manlius Severinus Boethius

Published:

1918

Downloads:

1,860

Share This

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy

By

0
(0 Reviews)

Book Excerpt

quod raris id est uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit. Idcirco stilum breuitate contraho et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur; ceteros uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda uideantur indigni. Sane[7] tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affer

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)