Encomium Artis Medicae

Encomium Artis Medicae
De Lof Der Geneeskunde

By

0
(0 Reviews)
Encomium Artis Medicae by Desiderius Erasmus

Published:

1526

Downloads:

851

Share This

Encomium Artis Medicae
De Lof Der Geneeskunde

By

0
(0 Reviews)

Book Excerpt

plus honoris habuerunt, quam medicinae. Quandoquidem Erasistratus (ut reliquos taceam) Aristotelis ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum, centum talentis donatus est a Ptolemaeo huius filio. Quin et divinae literae jubent medico suum haberi honorem, non tantum ob utilitatem, verum etiam ob necessitatem, ut in caeteros benemeritos ingratitudo sit, in medicum impietas, quippe qui tamquam beneficii divini adjutor, id arte sua tuetur, quod optimum nobis et carissimum largitus est deus, videlicet vitam.

[Sidenote: A similibus.]

Parentibus nihil non debemus, quod per hos vitae munus accepisse quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico, cui toties debemus, quod parentibus semel dumtaxat debemus, si tamen illis debemus. Pietatem debemus ei, qui hostem a cervicibus depulit, et medico non magis debemus, qui pro nobis servandis cum tot capitalibus vitae hostibus quotidie depugnat? Reges ceu deos suspicimus, quia vitae necisque jus habere creduntur, qui tamen ut possint occidere, c

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)

More books by Desiderius Erasmus

(view all)