De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica

De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica

By

0
(0 Reviews)
De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica by Georg Forster

Published:

1785

Downloads:

456

Share This

De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica

By

0
(0 Reviews)

Book Excerpt

bis expediam. Ex his, qui Novae Caledoniae insulam aridam et montuosam incolunt homines reliquos mansuetudine pacisque studio superare videntur, Statura iis aliquanto procerior, color fuscus quidem, sed ad castaneum vergens: capilli torti, nec tamen plane ut in aethiope lanati. Eorum arva plantationi radicum ari et dioscoreaa idonea, in regione littorali, aquis marinis stagnantibus subinundata et rhizophorae, ficuumque radicantium denso frutice intercepta, ligonibus sedulo confodiuntur. Soli sterilitas autem improbum incolarum laborem parce nimis remuneratur; quare et piscatu vitam sustentant, et ad sylvestria succedanea e regno vegetabili recurrunt, corticesque insipidos hibisci tiliacei exsugunt. {16}

Novarum Hebridum contra foecundissima tellus est, quas scilicet calor intestinus vulcani non solum refocillet, sed et late dispersus laetificet cinis. Ibidem hortuli, quos indigenarum industria plantavit, intra spissum undique nemus absconditi latent, Musae inprimis fructibus, citro, ficubus edulibus, n

Readers reviews

5
4
3
2
1
0.0
Average from 0 Reviews
0
Write Review
Be the first to review this book