Le procès des Templiers
Le procès des Templiers
Tome II
COLLECTION DE DOCUMENTS INÉDITS SUR L'HISTOIRE DE FRANCE
Book Excerpt
obedienciam, et obedire omnibus preceptoribus suis, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non esset in loco ubi aliquis exheredaretur injuste. Post que imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postea instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, qualiter jaceret, et quod caveret sibi specialiter a crimine sodomitico, quia si committeret, poneretur in carcere perpetuo, et quod non revelaret secreta capitulorum. De nullo autem illicito vel inhonesto fuit illi facta mencio in recepcione sua vel post; nec ipse fecit fieri, nec precepit, nec scivit quod fierent in recepcionibus illorum quos ipse recepit nec post. Audivit tamen dici ab aliquibus ex fratribus [p. 8] ordinis; de quorum nominibus non recordatur, quod preceptum fuerat eis in recepcionibus eorum quod spuerent supra crucem; sed ipsi dicebant se non spuisse; non tamen audivit dici ab eis quod preciperetur eis aliquid de abnegacione, nec de conculcacione, nec de osculis inhon
FREE EBOOKS AND DEALS
(view all)Popular books in History
Readers reviews
0.0
LoginSign up
Be the first to review this book
Popular questions
(view all)Books added this week
(view all)
No books found