Latin Vulgate, Esther: Liber Esther

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
0
(0 Reviews)
Latin Vulgate, Esther: Liber Esther by Unknown

Downloads:

947

Share This

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
0
(0 Reviews)

Book Excerpt

illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quae melior est illa, accipiat.

1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem.

1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan,

1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.

2. ESTHER ELIGITUR REGINA, 2:1-18.

2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:

2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,

2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan,

FREE EBOOKS AND DEALS

(view all)