Odes and Epodes

Odes and Epodes

By

0
(0 Reviews)
Odes and Epodes by Horace

Published:

30

Pages:

140

Downloads:

1,984

Share This

Odes and Epodes

By

0
(0 Reviews)
Edited by Paul Shorey, revised by Paul Shorey and Gordon J. Laing.

Book Excerpt

immodicae mero 10 Rixae, sive puer furens
Impressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
Speres perpetuum dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus 15 Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius,
Quos inrupta tenet copula nec malis
Divolsus querimoniis
Suprema citius solvet amor die. 20

XIV.

O navis, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis? Fortiter occupa
Portum! Nonne vides ut
Nudum remigio latus

Et malus celeri saucius Africo 5 Antemnaeque gemant, ac sine funibus
Vix durare carinae
Possint imperiosius

Aequor? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo. 10 Quamvis Pontica pinus,
Silvae filia nobilis,

Iactes et genus et nomen inutile,
Nil pictis timid

More books by Horace

(view all)