Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.)
Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.)
Patrologiae Cursus Completus; Tomus X
Book Excerpt
habeo. Sentio enim quantum præsentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.
2. Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiæ conquirat.--Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem margaritam et vestem inæstimabilis pretii: quam si quis ab eo posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret. Ad hunc[b] his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere. Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignare
FREE EBOOKS AND DEALS
(view all)Popular books in Non-fiction, Correspondence, Philosophy
Readers reviews
0.0
LoginSign up
Be the first to review this book
Popular questions
(view all)Books added this week
(view all)
No books found